- ZANCHA
- ZANCHAapud Pollionem in Claudio, ubi munera, a Gallieno, huic adhuc Tribuno, missa recensentur, Zanchas de nostris Parthicas pariatria: sunt calcei Imperatorii, ex Parthica pelle facti; cuiusmodi pellium, et, qui illas curabant, Parthicariorum, multa apud Veteres mentio, uti vidimus supra.Unde Corippus de Laud. Iustini Iun. l. 2. ubi calceos Imperatorios describit, inquit,Purpureô surae resonant fulgente cothurnô,Cruraque puniceis inducit regia vinclis,Parthica Campano dederant quae tergora fuco etc.Erant nempe pelles illae rubricatae. Et quidem, ante Aurelianum Imperatorem liberâ inprimis stante Republ. Patricii et Senators calceos nigros gestabant: ex Patriciis autem qui Magistratum Curulem cepissent, mulleos, h. e. rubros, qui Tyrrhenorum erant inventum, hincque Tyrrhenici quoque sunt appellati, et solum altum habebant; ac aureis corrigiis vinciebantur. At postquam Imperatores sibi solis puniceos illos sive mulleos calceos voluêre quasi proprios relinqui, Consulibus aurati attributi sunt, ut constat ex Cassiodoro. Cuius rei auctorem facit Aurelianum Vopiscus, c. 49. cum ait, Calceos mulleos et cereos —— viris omnibus tulit, mulieribus reliquit. A quo tempore solis Imperatorib. praesertim qui Constantinopoli sedebant, calcei rubri et ex rubricatis pellibus, consecrati sunt. Accessêre et alia ornamenta processu temporis, uti diximus voce Tzancae. Sunt autem hi calcei Ζάγχαι, dicti Graecis illius aevi vel Τζάγχαι, a Graeco verbo ἄγχω, i. e. constringo, unde ἄγχη, constrictio; et διάγχη, a διάγχω, e quo ζάγχη factum, sicut ex διάβολος, ζάβολος, ut vidimus, et additione barbaricâ τοῦ τ. Τζάγχη. Samlas. Not ad Claudium Treb. Pollionis, et Vopisci Aurelian. loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.